Charter Document - 06130084
Charter Number: | 06130084 |
---|---|
Cartulary Title: | The London Eyre of 1244 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Pleas of the Crown |
Date: | 1244 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Eodem anno [Simone filio] Marie existente camerario et vicecomite et Rogero [le] Blund socio suo vicecomite accidit primo die Lune Quadragesime quod Stephanus Tulbuche verberavit Aliciam uxorem Galfridi de Sancto Albano ita quod fecit aborsum Et predictus Galfridus vir eius invenit plegios prosequendi versus ipsum Stephanum scilicet Willelmum de Escambio avener et Martinum de Sancto Paulo cissorem qui mortui sunt et non venit Ideo in misericordia Post venit Et quia uxor sua vivit adhuc et non prosequitur istud et preterea vir suus Galfridus nichil dicit in appello suo per quod possit ponere ipsum ad legem per appellum suum ideo consideratum est quod appellum non iaceat et sit in misericordia pro falso appello suo Custodiatur Et pro pace domini regis observanda inquiritur de facto per maiorem et cives si predictus Stephanus ita verberavit eam quod fecit aborsum vel non Qui dicunt super sacramentum suum et in fide qua tenentur domino regi quod predictus Stephanus verberavit illam et male tractavit set ob hoc non fecit aborsum Ideo consideratum est quod sit in misericordia et custodiatur et committatur gaole Post venit Stephanus et finem fecit per dimidiam marcam per plegium Petri de Basingge Misericordia Galfridi le Avener perdonatur quia pauper