Charter Document - 06130079
| Charter Number: | 06130079 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The London Eyre of 1244 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Pleas of the Crown |
| Date: | 1244 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Eodem anno eisdem [] accidit die Natalis Domini quod quidam garcio Johannis Minnot [Petrus nomine] occidit quemdam servientem Benedicti Crispini judei quodam knipulo et fugit Johannes Minnot fuit cum eo [] attachiatus et obiit Ideo nichil de eo Et quia predictus Petrus culpabilis est de morte illa et fugit et non fuit de libertate [Civitatis set] de comitatu Middelsexie ideo preceptum est vicecomiti Middelsexie quod faciat ipsum exigi et utlagari Nulla habuit catalla Vicini attachiati pro morte illa veniunt et non male [creduntur] Ideo inde quieti
