Charter Document - 06130077

Charter Document - 06130077


Charter Number: 06130077
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Eodem anno Gervasio le Cordwaner existente camerario Henrico de Edelmetone et Gerardo Batte vicecomitibus existentibus accidit die Dominica proxima ante festum Sancti Luce quod quidam homo Symon nomine inventus fuit mortuus in domo Ricardi de Chelmersford super kayum de quadam batura quam Reginaldus filius Bernardi de Berkingges ei fecit die Sabbati proxima ante predictum diem Dominicam apud Berkingges Et Custantia uxor eiusdem Simonis affidavit sequi mortem illam versus predictum Bernardum et modo venit et sequitur Et quia [] contingit in comitatu Essexie extra libertatem Civitatis nec loquela [] dictum est eidem [Custancie] [] versus eum in comitatu si velit donec utlagetur Maior et cives [] de facto illo [] eiusdem Custancie Ideo nichil Et quia idem Reginaldus fugit pro morte illa ut testatur preceptum [] de terris et catallis [] faciat ipsum [exigi] et venire per sectam predicte mulieris si ipsa in comitatu