Charter Document - 06130075

Charter Document - 06130075


Charter Number: 06130075
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Eodem anno eisdem camerario et vicecomitibus existentibus accidit in crastino Decollations Sancti Johannis quod quidam homo Osbertus nomine inventus fuit male vulneratus in capite quodam baculo in vico Sancte Andree Ita quod in crastino obiit de plaga illa et Johannes le Syre de Kingestone et Willelmus filius eius arestati fuerunt tanquam suspecti de morte illa et incarcerati et postea liberati fuerunt usque ad xl dies per preceptum Ricardi Renger tunc justiciarii de Banco et sine aliquo alio warento et ideo vicecomites fuerunt in misericordia Et Johannes mortuus est et Willelmus venit et Ricardus de la Windunberi et Wymarca uxor eius Hamo et Thomas filii ipsius Ricardi in cuius domo baculus inventus fuit similiter veniunt et defendunt feloniam et quicquid est contra pacem domini regis et ponunt se super veredictum maioris et civium Londoniarum quod concessum est eis quia suspicio modica est Et quia predicti Hamo et Thomas attachiati pro morte illa tunc fuerunt infantes et adhuc sunt infra etatem ideo nullum iudicium de eis set eant inde quieti et alii custodiantur Postea maior et cives dicunt super sacramentum suum et in fide qua tenentur domino regi quod nec predicti nec aliquis alius culpabiles sunt de morte illa Quia dicunt quod equitavit quemdam equum que fuit domini Willelmi de Stuteville et cecidit super pavimentum et fregit caput suum Ita quod inde obiit Et ideo consideratum est quod omnes sint quieti de morte illa Judicium infortunium Et quia camerarius et vicecomites non fecerunt sufficientem inquisicionem ideo in misericordia