Charter Document - 06130073

Charter Document - 06130073


Charter Number: 06130073
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Loquendum est cum domino rege super hoc quod Johannes de Coudres dixit manifeste coram justiciariis quod libertates Civitatis et vita et membra civium pari passu ambulent Qui ob hoc per preceptum domini regis fuit arestatus apud Turrim Londoniarum Et post ad peticionem civium tradidit eis dominus rex predictum Johannem per ballivam sub periculo omnium libertatum suarum quod habeant ipsum coram domino rege ad voluntatem suam eidem domino regi inde responsurum Et sic liberatus est eis