Charter Document - 06130070
Charter Number: | 06130070 |
---|---|
Cartulary Title: | The London Eyre of 1244 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Pleas of the Crown |
Date: | 1244 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Eodem anno eisdem camerario et vicecomitibus existentibus accidit nocte Jovis proxima post festum Sancte Lucie quod quidam homo nomine Radulfus Waynefuntaynes percussus fuit quodam knipulo a quodam ignoto in cimiterio Sancti Pauli Londoniarum ita quod obiit in crastino Quidam Galfridus Russel clericus fuit cum eo quando percussus fuit et fugit ad ecclesiam Sancti Petri Londoniarum et noluit venire ad pacem domini regis nec exire ab ecclesia set inde postea evasit et predicti vicecomites fecerunt custodire cimiterium et sub eorum custodia evasit Et quesitum est a maiore et civibus si vicecomites super hoc nullam penam debeant [portare] quod permiserunt predictum Galfridum sic evadere alibi respondetur ad hoc quia sepius contigit nec sunt certi adhuc super hoc Requisitum si male credunt predictum Galfridum clericum de facto illo dicunt quod non Et quia predictus malefactor omnino fuit ignotus ideo nichil