Charter Document - 06130062
| Charter Number: | 06130062 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The London Eyre of 1244 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Pleas of the Crown |
| Date: | 1244 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Sciendum etiam quod maior et cives dicunt quod nullus potest esse in Civitate ut civis et ut maneat in Civitate et legem Civitatis habeat ultra tres noctes nisi inveniat duos plegios et sic est in franco plegio ita quod si ultra unam noctem faciat moram in Civitate in forma predicta feloniam vel aliquid aliud fecerit unde pax domini regis infringatur et non steterit inde recto aldermannus in cuius warda fuit debet esse in misericordia eo quod receptavit ipsum in warda sua extra francum plegium
