Charter Document - 06130057

Charter Document - 06130057


Charter Number: 06130057
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Eodem anno eisdem camerario et vicecomitibus existentibus accidit in octabis Epiphanie quod Robertus de Kingestone serviens Andree Bukerel percussit Adam filium Alicie cum quadam hacchia in capite ita quod obiit in crastino Et predicta Alicia superveniens ubi predictus Robertus percussit predictum Adam et cepit ipsum et cum vicinis suis adduxit eum ad domum Johannis tunc bedelli de warda illa ut ipsum custodiret usque in crastinum et tradidit eum predicto bedello qui eum recepit et postea permisit ipsum abire Et quia istud factum fuit de die et clamor et hutesium levatum fuit ita quod vicinis et omnibus de warda Jocei filii Petri tunc aldermanni satis constabat de facto isto et predictum malefactorem postquam captus fuit non retinuerit ideo ad iudicium de eis Et predictus bedellus qui venit committitur vicecomitibus Et predictus Robertus fuit in franco plegio in parochia Sancti Pancracii in comitatu Middlesexie Ideo dictum est vicecomiti Middelsexie quod inquirat de franco plegio suo et de catallis suis et faciat ipsum exigi et utlagari in comitatu Et quia testatum est per maiorem et cives quod predictus Robertus captus fuit et ductus ad domum Johannis bedelli Johanne absente ideo Johannes inde quietus Nulla habuit catalla Camerarius et vicecomites nichil inde sciverunt neque aldermannus nec fuit in franco plegio nec in warda quia extraneus Ideo nichil De Andrea Bukerel de cuius manupastu fuit nichil quia obiit