Charter Document - 06130053
| Charter Number: | 06130053 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The London Eyre of 1244 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Pleas of the Crown |
| Date: | 1244 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Eodem anno Gervasio le Cordwaner existente camerario et Roberto filio Johannis et Waltero de Wintonia vicecomitibus existentibus accidit quod quedam femina ignota et mendicans subito inventa fuit mortua in vico de Byllinggesgate et visa fuit a camerario et vicecomitibus et nichil invenerunt nisi infortunium Et maior et cives dicunt quod neminem male credunt de morte illa iudicium infortunium Et omnes vicini attachiati pro morte illa mortui sunt preter Andream Edriche qui venit et non malecreditur Requisitus si fuit presens quando obiit dicit quod non fuit in villa tunc Et quia camerarius et vicecomites eum attachiaverunt qui absens fuit ideo ad iudicium de eis Judicium ponitur in respectu Postea testatum est per maiorem et cives quod predictus Andreas presens fuit et attachiatus Ideo consideratum est quod sit in misericordia per plegium vicecomitum et camerarius et vicecomites sint inde quieti
