Charter Document - 06130052
Charter Number: | 06130052 |
---|---|
Cartulary Title: | The London Eyre of 1244 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Pleas of the Crown |
Date: | 1244 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Jordanus le Cotiller appellavit Radulfum le Cotiller et Hugonem nepotem ipsius Radulfi de morte Willelmi cognati sui Et Radulfus et Hugo obierunt Ideo nichil Et Radulfus antequam obiit pro timore predicti appelli posuit catalla sua in ecclesia Beate Marie de Colchirche que appreciata fuerunt ad duas marcas et que liberata fuerunt magistro Johanni de Ponte tunc officiali ut ea coram justiciariis hic haberet Et ideo dictum est vicecomitibus quod habeant predictas duas marcas ad ponendum pro anima ipsius Radulfi quia non pertinent ad dominum regem desicut convictus non fuit Super hoc dicunt maior et cives quod catalla felonum et huiusmodi deberent liberari vicecomitibus tantum ut respondeant Ideo vicecomites in misericordia quia liberantur magistro Johanni [] Et Johannes in misericordia quia non habuit predictas duas marcas []