Charter Document - 06130050
Charter Number: | 06130050 |
---|---|
Cartulary Title: | The London Eyre of 1244 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Pleas of the Crown |
Date: | 1244 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Eodem anno eisdem camerario et vicecomitibus existentibus accidit die Dominica proxima post festum Sancti Bartholomei quod tres homines ignoti venerunt de domo Mabilie de Eboraco apud Douegate ad domum Walteri de Angulo aurifabri et ibi vulneraverunt ipsum Walterum qui postea obiit per longum tempus set non de plaga illa ut maior et barones testantur et similiter vulneraverunt ibi quemdam Rogerum de Buckingges qui in crastino ex illa plaga obiit et fugierunt Et super hoc nulla facta fuit inquisicio de predictis malefactoribus nec inquisitum fuit a predicta Mabilla de cuius domo exierunt qui essent et unde venissent set tamen ipsam attachiaverunt quod hic esset Que non venit et omnes plegii mortui sunt Et vicini attachiati similiter omnes obierunt Ideo nichil de plegiis Et quia ita processum est in isto negocio quod justiciarii non viderent quis condempnandus sit pro morte illa vel quis absolvendus maior et Civitas bene calumpnientur in iudicio isto faciendo cum nichil in casu isto actum sit unde iudicium oriri possit Post veniunt maior et tota Civitas et dicunt super sacramentum suum quod fecerunt domino regi et in fide qua ei tenentur quod predicti fuerunt ignoti et quod non male credunt predictam Mabiliam nec aliquem alium de morte illa Ideo ipsa Mabilia sit inde quieta Et quia predicti camerarius et vicecomites nullam fecerunt inquisicionem de morte illa ideo sint in misericordia Postea convictum est quod fuerunt malefactores ignoti Ideo nichil