Charter Document - 06130049
Charter Number: | 06130049 |
---|---|
Cartulary Title: | The London Eyre of 1244 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Pleas of the Crown |
Date: | 1244 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Eodem anno Gervasio le Cordwaner tunc existente camerario et predictis vicecomitibus existentibus accidit quod quidam Henricus de Buk die Lune proxima post festum Sancte Ethelburge occidit quemdam le Ireys le Tywelur quodam knipulo in vico de Fletebregge et fugit ad ecclesiam Sancte Marie de Suthwerk et cognovit factum et in presentia predictorum camerarii et vicecomitum abiuravit regnum Nulla habuit catalla Et maior et tota Civitas dicunt quod nullus alius culpabilis est de morte illa nec aliquem alium inde male credunt Et quia predicti camerarius et vicecomites fecerunt predictum Henricum abiurare regnum in comitatu Surreie extra libertatem suam contra coronam et dignitatem domini regis et preterea nullum fecerunt attachiamentum pro morte illa ideo sint in misericordia Et sciendum quod predictus Henricus ignotus fuit et non fuit in franco plegio Ideo nichil