Charter Document - 06130045
Charter Number: | 06130045 |
---|---|
Cartulary Title: | The London Eyre of 1244 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Pleas of the Crown |
Date: | 1244 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Eodem anno eisdem camerario et vicecomitibus existentibus in crastino Sancti Luce Ewangeliste accidit quod Amisius diaconus ecclesie Sancti Petri de Cornhulle inventus fuit occisus in hostio Martini presbyteri in soka de Cornhulle Walkelinus vicarius Sancti Pauli Londoniarum eum occidit cum quodam anelacio et fugit et Martinus Johannes et Willelmus capellani ecclesie Sancti Petri et Robertus clericus eiusdem ecclesie qui fuerunt in domo ante cuius hostium inventus fuit occisus capti fuerunt pro suspicione illius mortis et liberati fuerunt magistro Johanni de Ponte officiali archidiaconi Londoniensis per predictos camerarium vicecomites et Jacobum Blundum Johannem de Solio Bartholomeum de Cornhulle et Walterum de Insula tunc aldermannos sine waranto Ideo ad iudicium de eis Et alii attachiati pro morte illa non veniunt quia obierunt Ideo nichil Quid autem faciendum sit de predicto Walkelino et utrum predicti capellani et clericus quieti sint necne de morte illa dicunt maior et tota civitas quod neminem malecredunt de morte illa neque de facto neque de consensu nisi predictum Walkelinum Ideo consideratum est quod omnes alii sint quieti de predicta morte et quid sit faciendum de predicto Walkelino secundum consuetudinem et legem Civitatis dicent Et quia camerarius et vicecomites non fecerunt sufficientem inquisicionem de morte illa nec de catallis predicti Walkelini ideo ad iudicium de eis Postea veniunt maior et cives et dicunt quod [debet] exigi ad tres hustengos et postea per preceptum domini regis debet utlagari ad folkemotum apud Sanctum Paulum Et quia hustengus tenetur de quindena ad quindenam et tempus exigendi et utlagandi brevissimum est ut videtur justiciariis ideo loquendum qualiter possit hoc emendari Nulla habuit catalla Judicium exigatur et utlagetur secundum formam quam justiciarii providebunt