Charter Document - 06130043
Charter Number: | 06130043 |
---|---|
Cartulary Title: | The London Eyre of 1244 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Pleas of the Crown |
Date: | 1244 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Dicunt quod in festo Sancte Ethelburge Emma filia Walteri de Coggeshale appellavit Gregorium filium magistri Gregorii Phisici quod eam vi rapuit et defloravit Et similiter appellavit Ricardum filium Thome Ymaginarii de consensu et auxilio Et Gregorius et Ricardus veniunt et Emma non venit Et invenit plegios de appello suo prosequendo scilicet Ricardum Pistorem et Johannem de Kenigtone pistorem Ideo ipsi in misericordia et Emma capiatur Postea quesitum fuit a maiore et civibus si intelligunt quod pax facta fuit inter eos Qui dicunt super sacramentum suum et in fide qua tenentur domino regi quod concordati sunt Requisiti etiam si intelligunt quod Gregorius sit culpabilis de facto illo dicunt quod non est culpabilis Dicunt etiam quod ille qui appellatus est de consensu et auxilio non fecit pacem nec culpabilis est Ideo quietus Et Gregorius custodiatur finem fecit per dimidium marce quia pauper per plegium Simonis filii Marie et Johannis de Coudres