Charter Document - 06130040

Charter Document - 06130040


Charter Number: 06130040
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Eodem anno eisdem camerario et vicecomitibus existentibus in festo Translacionis Sancti Thome Martiris accidit in vico qui vocatur Bredstrete quod quidam Elias le Pourtour qui portavit quoddam pondus casei cecidit mortuus in predicto vico Adam de [Fulham] et David Sutor iverunt cum eo et David et Adam et Willelmus de Ware attachiati pro morte illa veniunt Et quia justiciarii habuerunt suspicionem de predicta morte et inquisicio facta de predicta morte per camerarium et vicecomites minus sufficienter facta fuit ut eis videtur quam fieri debuit volunt secreto justiciarii predicti examinare de morte illa Et maior et cives dicunt quod ad justiciarios nulla pertinet examinacio vel inquisicio de morte hominis post examinacionem et inquisicionem camerarii et vicecomitum nec permittent quod inde aliqua fiat examinacio vel inquisicio Et ideo loquendum est cum domino rege ut prius Et quia predicti camerarius et vicecomites non responderunt sufficienter de tempore suo nec racionabiles ac sufficientes fecerunt inquisiciones sicut ad eos pertinebat ideo in misericordia Postea veniunt predicti Willelmus et Adam et sunt secrete examinati nec [malecreduntur] de morte illa nec aliquis alius iudicium infortunium Vicini attachiati pro morte illa veniunt et examinantur et non [malecreduntur] Ideo inde quieti