Charter Document - 06130039
Charter Number: | 06130039 |
---|---|
Cartulary Title: | The London Eyre of 1244 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Pleas of the Crown |
Date: | 1244 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Anno eodem eisdem camerario et vicecomitibus existentibus quidam homo nomine Turroke inventus fuit mortuus in domo Henrici Bissop Et quia nescitur nec inquiri potest per aliquam inquisicionem factam per camerarium et vicecomites utrum obierit per infortunium vel per feloniam Henricus Byssope et Rogerus de Aungre vicini attachiati pro morte illa veniunt et justiciarii volunt eos secrete examinare de predicta morte Et maior et barones dicunt quod ad eos nulla pertinet examinacio de morte hominis set solummodo ad camerarium et vicecomites nec permittent quod aliqua fiat examinacio Ideo loquendum Et Paganus le Dubbur unus vicinorum attachiatus pro morte illa non venit et fuit attachiatus per Henricum le Paumer et Ricardum de Coudres Ideo in misericordia Postea venit Paganus et postea veniunt maior et cives Londoniarum et bene concedunt quod justiciarii de cetero inquirant pro voluntate sua non obstante aliqua inquisicione facta per camerarium et vicecomites Et examinati sunt et non male creduntur in aliquo nec aliquis alius Judicium infortunium Et quia per examinacionem eorum convictum est quod tres homines iacuerunt in lecto suo quando obiit et camerarius et vicecomites non attachiaverunt eos ideo in misericordia