Charter Document - 06130037

Charter Document - 06130037


Charter Number: 06130037
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Anno regni regis Henrici filii regis Johannis decimo terminata fuerunt placita circiter festum Sancti Georgii et post terminum illum fuerunt vicecomites Martinus filius Willelmi et Rogerus le Duc per dimidium annum Et ante terminum illum fuerunt vicecomites per annum et dimidium de quo tempore responderunt coram justiciariis et modo venit Willelmus filius Rogeri et Johannes Viel junior et respondent pro eis qui obierunt et Johannes la Persone respondit pro Thoma de Blumville qui tunc fuit camerarius et obiit et dicunt quod anno decimo die medie quadragesime quidam infans inventus fuit submersus in quodam puteo Nullus inde malecreditur Judicium infortunium Et Stephanus le Cohere pater predicti infantis et Elena mater eius fuerunt attachiati pro morte illa et Stephanus mortuus est et ideo nichil de eo Elena non venit et fuit attachiata per Thomam de Cornhulle monetarium Walterum de Ballivo monetarium Stephanum Ruffum monetarium Henricum de Cant monetarium Alanum [] le Fundour Walterum Heved Willelmum de [Kyngham] parmentarium Ricardum Blundumtanur Thomam [] ter colier Ideo omnes in misericordia Et vicini attachiati pro morte illa mortui sunt et eorum plegii similiter Ideo nichil de eis Et maior et barones dicunt quod nullum debent presentare inventorem Et quia predictus camerarius et ipsi qui respondent pro vicecomitibus nesciunt utrum predictus infans fuit masculus vel feminaculus ideo in misericordia