Charter Document - 06130036

Charter Document - 06130036


Charter Number: 06130036
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Et sciendum est quod si convinci possit quod ita non fuit usitatum temporibus predictorum regum omnes barones sint in misericordia domini regis Et sic fuerunt capitula liberata et respondeant tercio die de articulis predicta capitula tangentibus Qui venerunt tercio die et responderunt Et super hoc venit Simon filius Marie et offert domino regi c marcas per sic quod placita Civitatis teneantur et placitentur sicut placitata fuerunt temporibus regis Ricardi et regis Johannis et admittuntur Et ponit omnia bona sua in plegium predictarum c marcarum Postea venit maior et de veteribus placitis corone dicit ut patet inferius De veteribus placitis corone dicunt quod justiciarii solebant facere eis copiam rotulorum itineris precedentis ut per inspeccionem rotulorum illorum de veteribus placitis possint certificari quod eis penitus fuit denegatum eo quod contra ius est Et maior dicit quod tunc nescit respondere Et quia placita vetera corone alias fuerunt coram justiciariis et non sunt terminata ut patebit inferius ideo adiudicatum de maiore et baronibus Et sciendum est quod maior et aldermanni Civitatis respondent de omnibus capitulis ad coronam domini regis spectantibus preterquam de novis placitis de quibus camerarius et vicecomites respondebunt ut inferius patebit