Charter Document - 06130006

Charter Document - 06130006


Charter Number: 06130006
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

In primis quesitum fuit a maiore camerario vicecomitibus et aliis de maioribus ville qualiter justiciarii incipere debeant placita sua Qui dicunt quod in primis liberari debent capitula super quibus respondere debent de placitis ad coronam domini regis spectantibus Postea quesitum fuit ab eis quibus capitula illa liberari debeant et si illi quibus liberari debent debeant iurare de veritate dicenda super articulis capitula contingentibus necne Qui dicunt quod capitula liberari debent maiori absque aliquo sacramento quod idem maior inde faciat et quod idem maior una cum consilio seniorum et legalium et discretorum Civitatis respondebit ad predicta capitula Civitatem contingentia Et vicecomites similiter ad capitula secundum tempus suum Ita quod veritatem dicent de articulis capitulorum et aliis ab eis requisitis in fide qua tenentur domino regi et secundum fidelitatem quam ei fecerunt Ita videlicet quod si predictus maior qui respondebit pro Civitate bene respondeat omnes de communi per responsionem suam quo ad hoc sunt quieti Si autem male respondeat et convictus sit vel cadat in aliquo communitatem Civitatis tangente tota communitas pro quibus respondit cadat Et maior et omnes de Civitate dicunt quod ita usitatum fuit ante gwerram tam tempore regis Johannis regis Ricardi quam tempore regis Henrici patris eorum Et sic liberantur maiori capitula sub hac forma scilicet