Charter Document - 06130002

Charter Document - 06130002


Charter Number: 06130002
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Sciendum est etiam quod essonie de morte hominis que solebant capi per tres dies antequam justiciarii placitare deberent ad presens non fuerunt admisse et hoc fuit in voluntate justiciariorum Et sciendum est quod concessum est baronibus Londoniarum quod quam cito debeant incipere placitare quod habeant extra januam Turris Londoniarum janitorem suum et janitor domini regis sit infra januas et similiter quod habeant hostiarium suum extra hostium aule ubi placitare debent ad introducendum barones et alios de Civitate qui placitare debent et de quibus habet noticiam et hostiarius domini regis sit infra et quod habeant servientes suos cum virgis et quod nullus serviens ex parte domini regis in aliquo se intromittat coram justiciariis quod ad officium servientis pertineat