Charter Document - 06110020
Charter Number: | 06110020 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters and Custumals of Shaftesbury Abbey, 1089-1216 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noscant presentes et futuri quod ego Maria dei gracia abbatissa ecclesie sancti Edwardi assensu conventus nostri concessi et presenti carta confirmavi Rogero filio Johannis presbiteri de Fernlega dimidiam hidam terre in Wrockeshela quam Buil tenuit hereditario iure sibi et suis heredibus libere et quiete tenendam pro x solidis inde reddendis singulis annis ad iiij terminos scilicet ad Natale ij s et vj d ad annunciacionem ij s et vj d ad nativitatem Johannis Baptistc ij s et vj d et ad festum sancti Michaelis ij s vj d pro omni servicio ad nos pertinentem excepto dono nostro rationabili quod e[] dabit sicut de alia dimidia hida His testibus Eustachio senescallo Johanne presbitero Martino de Bradelega Colstano sacerdote Johanne [] filio Martini Matheo et Adam fratre suo William de Hunebrigge Roberto fratre eius