Charter Document - 06110013
Charter Number: | 06110013 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters and Custumals of Shaftesbury Abbey, 1089-1216 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1180 - 1189 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Maria dei gracia abbatissa ecclesie sancti Edwardi eternam in domino salutem Cum dilectus noster Thurstanus portarius portam nostrum cum omnibus ad eam pertinentibus toto tempore vite sue libere et quiete et iure hereditario possedisset et Robertus filius et heres eiusdem post eum contigit Thomam heredem eiusdem Roberti post decessum patris eius eo quod iunioris esset etatis in custodiam nostram devenire cum custodia dicte porte et aliis ad ipsum iure hereditario pertinentibus Cumque ipsum diutius tenuissimus in custodia pensatis predecessorum suorum obsequiis qui nobis fideliter et laudabiliter ministraverant cooperante et gracia et favore quem idem Thomas dum fuit in custodia erga nos et domum nostram promeruit de assensu et voluntate conventus nostri iura ad ipsum et ad heredes eius racione custodie dicte porte pertinencia necnon et quedam alia ad ipsum iure hereditario devoluta ne eadem inposterum revocentur indubium presenti proagiva duximus experienda et tam ipsi Thome quam heredibus eius confirmanda videlicet duas liberacione scilicet unum panem qualem monialis percipit in conventu et alium qualem capitalis serviens domus percipit et unum curtillium de pistrina cum ij ferculis honorabilibus de coquina nostra de carne quum comeditur et de pisce quum piscis comeditur et frixuram de coquina conventus quum conventus habet frixuram et duas liberaciones de cervisia conventuali qualibet die per annum de nobis recipiendas et unum ferculum quolibet sero quum solempne non erit ieiunium et per xij dies Natalis domini et per octo dies Pasche et per octo dies Pentecostes quolibet die unum ferculum preter supradicta duo fercula et pugneas de prebenda omnium equorum tam nostrorum quam hospitum sive prebenda detur per manum marescalli nostri infra septa porte sive extra et similiter si in itinere fuerimus et preterea unum prebendarium si numerus equorum prebendam recipiencium denarium excreverit de qualibet etiam summa ligni ponam ingrediente unam astellam et preterea unam virgam terre in Cateford cum pertinenciis liberam et quietam ab omni servicio per servicium porte cum duobus croftis que vulgo Wenhull nominantur pro vj d pro omni servicio per annum in festo sancti Michaelis reddendis ad hec Cumbam quam dicti Thurstanus et Robertus post eum in feodo firma tenuerunt pro una firma singulis annis inde reddenda scilicet uno modio frumenti et uno modio brasii de ordo et de avenis et xx s et lx carratis feni vel xx s et si fortasse fenum collectum aquarum inundacione depereat postquam senescallus noster per dictum Thomam vel per heredem eius premunitus fuerit de feno adducendo idem Thomas et heredes eius tam a feni quam a xx s solucione erit immunis insuper unam hidam terre apud Esselegh de Bradeford tenendam libere et quiete pro x s singulis annis inde reddendis Igitur ne tractu temporis super hiis eisdem Thome vel heredibus suis questio moneatur in eorum qu supradicta sunt testimonium et confirmationem tam nostrum quam conventus nostri sigillum presenti scripto fecimus apponi Hiis testibus Alvredo de Wyk sencscallo Thoma Willelmo Radulpho Silvio Johanne capellanis Gaufrido Martino Eustachio Willelmo Cusyn Johanne Alano clericis Matheo Henrico Alexandro Symone servientibus Waltero Rogero Ingerando cocis Rogero de Haselden Alvredo de Brideserd Willelmo Ph[ilipp]o filiis suis Hamone de Hacche Roberto de Bosco Willelmo fratre suo magistro Hamone Johanne fratre suo Rogero Cusin Thoma Galfrido filiis suis Rogero de Durneford Ricardo Willelmo filiis suis Warino et multis aliis