Charter Document - 06110010
Charter Number: | 06110010 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters and Custumals of Shaftesbury Abbey, 1089-1216 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1180 - 1194 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est convencio facta inter Mariam abbatissam sancti Edwardi et Rogerum de Novo Burgo videlicet quod Maria abbatissa remittit prefato Rogero de sexaginta solidos quos ecclesie sancti Adwardi annuatim reddere debet de villa de Almere quadraginta vj solidos et viij denarios quamdiu Acilia mater Matillidis uxoris sepedicti Rogeri vixerit Rogerus vero et sui heredes usque ad decessum prefate [Acilie] unam marcam annuatim ad duos terminos scilicet ad Pascha dimidiam marcam et ad festum sancti Michaelis dimidiam marcam prefate ecclesie sancti Adwardi reddere debent Post obitum siquid predicte Acilie ipse Rogerus et eius heredes sexaginta solidos plenarie reddent prout carta sua testatur ad iiij terminos Abbatissa vero donacionem ecclesie de Almere que ad ecclesiam sancti Adwardi spectat sibi et ecclesie sue reservat Hanc siquid convencionem ex parte sua tenendam Rogerus predictus tactis sacrosanctis evangeliis in curia prefate abbatissa iuravit Hiis testibus Roberto de Lucy Roberto de Stanes Thoma Jordano capellanis Henrico de Seles Petro de Stanes Gaufrido de Thren Rogero de Haselden Alvredo de Brideserd Hamone de Hacche Johanne Yvon presbiteris Gaufrido Henrico Alano clericis Mathie Alexandro