Charter Document - 06110004

Charter Document - 06110004


Charter Number: 06110004
Cartulary Title: Charters and Custumals of Shaftesbury Abbey, 1089-1216
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1127
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Anglie duxque Normannorum archiepiscopis episcopiis et omnibus baronibus et fidelibus suis Francis et Anglis tocius Anglie salutem Notum vobis omnibus esse volo quoniam ego propter iusticiam et amorem dei concedo simul et reddo deo et ecclesie sancte Marie et sancti Edwardi de Scheftesberia in dominio deinceps libere et bene possidendas terras illas omnes quas in presencia mea necnon et baronum meorum Emma abbatissa apud Edlingis disracionavit videlicet contra Hardingum filium Alnoldi in Stoca quinque hidas que fuerunt de dominio ecclesie sancti Edwardi contra Thomam cognatum Eularie abbatissa in Stoca unam hidam de dominio in Bregelestona unam hidam et unam virgatam de dominio in Ferna duas hidas de dominio in Etheworda unam hidam et dimidia in Esegrava unam hidam de dominio contra Turstinum filium Reinfridi et fratres eius in Chelmetona unam hidam que fuit data cum filia Serlonis de Burceio in Gersiz duas hidas de dominio que fuerunt date cum quadam monacha Eileva nomine in Brideserda duas hidas de dominio in Tarenta unam hidam de dominio que fuit data cum filia Garmundi in Dunhefada unum molendinum de dominio contra Osmundum filium Godescal in Ludewella unam hidam et unum molendinum de dominio contra Picotum de Burgata in Lidetona quinque hidas de dominio contra Rogerum Waspail in Hecca tres hidas que fuerunt de dominio contra Alvredum de Foxlega unam hidam et tres virgatas que fuerunt date cum filia Rogeri de Berchelaio contra uxorem Willelmi de Cheselburna et filiam eius dimidiam hidam de dominio [et] in Sulfhamtona quinque virgatas que fuerunt date cum filia Alvredi pincerna Hec omnia deo et ecclesie sancte Marie et sancti Edwardi imperpetuum libere possidenda concedo pro salute anime mee necnon uxoris et filiorum meorum sed et patris [mei] et matris mee et antecessorum meorum sicut ea Emma abbatissa coram me disracionavit Concedo eciam duas hidas in Forstesberia quas dedit Gozelinus de Rivera cum filia sua et Ilanda duas hidas quas dedit Drogo de Monte Aculo cum filia sua et in Ferneham dimidiam hidam quam Aiulfus vicecomes tenuerat de terra predicte ecclesie et post tandem reddidit illam eidem predicte ecclesie cum filia sua moniali et in Blanefordia unam hidam et dimidiam quam dedit Aiulfus camerarius pro anima uxoris sue et in Bradeforda et in Budeberia unam hidam et dimidiam quam emit Emma abbatissa de Sacono et filiis suis et monasterium de Kivelea cum terra et decima ei adiacente quod Ernaldus de Esdinga dedit cum quadam sua cognata moniali et in Bremelega unam virgatam quam dedit Dunican cum filia sua moniali et ecclesiam de Torintona cum terra adiacente ecclesie et decimis et Parvam Weram quas dedit Odo filius Gamelini cum duabus filiabus suis monialibus et decimam de dominio Ricardi de Sancto Claro de Wertham quam ipse dedit cum filia sua moniali et in eadem villa xxx acras de suo dominio et capellam de Broctuna cum terra et decima ei adiacente quam Gundreda dedit cum quadam sua cognata moniali + Signum Henrici regis Anglorum + Signum Radulphi cancellarii + Signum Rogeri episcopi Saresberiensis + Signum Roberti comitis Glocestrie + Signum Unnfrid de Bun + Signum Alvredi de Lincoln Signum Roberti de Arundel []

Source (click image below to view full size)