Charter Document - 06100205
Charter Number: | 06100205 |
---|---|
Cartulary Title: | Innocent III, Regesta Supplementum [AD 1198-1215] [Rome] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1215 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Innocentius [] dilectis filiis magnatibus et baronibus Anglie salutem et apostolicam benedictionem Grave gerimus et molestum quod sicut accepimus inter charissimum in Christo filium nostrum Joannem regem Anglorum illustrem et quosdam vestrum propter questiones noviter suscitatas dissensio est suborta grave dispendium paritura nisi celeriter fuerint prudenti consilio ac studio diligenti sopite Istud autem reprobamus omnino si quemadmodum a multis asseritur conspirationes aut conjurationes feceritis ausu temerario contra ipsum quodque cum armis irreverenter ei indevote repetere presumpsistis que cum humilitate ad devotionem si opus esset vos repetere debebatis Ne igitur ipsius bonum propositum hujusmodi occasionibus volueritis impedire Nos omnes conspirationes et conjurationes presumptas a tempore suborte discordie inter regnum et sacerdotium apostolica denuntiamus auctoritate cassatas et per excommunicationis sententiam inhibemus ne tales de cetero presumantur vos monendo prudenter et efficaciter inducendo ut per manifesta devotionis et humilitatis indicia ipsum regem vobis placare et reconciliare curetis exhibentes ei servitia consueta que vos et predecessores vestris ibi et suis predecessoribus impendistis Ac deinde si quid ab eo duxeritis postulandum non insolenter sed cum reverentia imploretis regalem ei conservantes honorem ut sic quod intenderitis valeatis facilius obtinere Nos eumdem regem rogamus et obsecramus in Domino in remissionem ei peccaminum in jungentes ut vos benigne pertractet et justas petitiones vestras clementer admittat sic et vos ipsi congaudendo cognoscatis eum divina gratia auxiliante in meliorem statum esse mutatum ac per hoc vos et heredes vestri sibi et successoribus suis debeatis promptius et devotius famulari Quocirca nobilitatem vestram rogandam duximus et monendam per apostolica vobis scripta mandantes quatenus tales in hoc vos exhibere curetis quod regnum Anglie optata pace letetur et nos in necessitatibus vestris cum opus fuerit necessarium vobis impendere debeamus auxilium et favorem Datum Laterani xiv Kal Aprilis pontificatus nostri anno decimo octavo