Charter Document - 06100197
Charter Number: | 06100197 |
---|---|
Cartulary Title: | Innocent III, Regesta Supplementum [AD 1198-1215] [Rome] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1214 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Innocent episcopus servus servorum Dei dilecto filio nobili viro Eustachio Vesci salutem et apostolicam benedictionem Cum per illius gratiam qui fecit utraque unum discordantes parietes copulans in se lapide singulari sit omnino sopita discordia que olim inter regnum et sacerdotium in Anglia vertebatur occasione cujus confederationes et conjurationes contracte fuisse dicuntur quia pace reddita et concordia reformata cum causa cessare debet effectus comitibus baronibus et aliis nobilibus per Angliam constitutis dedisse meminimus in mandatis ut in fidelitate charissimi in Christo filii nostri Joannis illustris regis Anglorum et heredum ejus sincero corde et puro animo perseverare deberent tales se circa devotionem ipsius per omnia exhibendo quod tam a nobis quam ab ipso possunt merito commendari Ut igitur mandatum illud majoris roboris consequatur effectum nobilitati tue per apostolica scripta mandamus quatenus pretextu confederationem et conjurationum illarum in sollicitudine regia nullius difficultatis opponas obstaculum justitiariis et alios officiales regis ejusdem nec per teipsum impediens nec patiens quantum in te fuerit per alios impediri quominus commissa ipsis officia efficaciter exsequantur Datum Laterani Nonis Novembris pontificatus nostri anno xvii