Charter Document - 06100185

Charter Document - 06100185


Charter Number: 06100185
Cartulary Title: Innocent III, Regesta Supplementum [AD 1198-1215] [Rome]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1214
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Innocent episcopus servus servorum Dei charissimo in Christo filio Joanni illustri regi Anglorum salutem et apostolicam benedictionem Apostolice sedis ampla benignitas sincere obsequentium vota fidelium favore benevolo prosequi consuevit et illustrium virorum personas quas in devotione sua promptas invenerit et ferventes quibusdam titulis ducentius decorare ut igitur ex speciali devotione quam ad Romanam Ecclesiam et personam nostram habere dignosceris apostolicum tibi sentias accrevisse favorem statuimus ne a quoquam tua possit excommunicari persona vel interdici capella sine mandato sedis apostolice speciali Tu ergo ne inde nascantur injurie unde jura nascuntur talem te super his satagas exhibere ne per abusum quod absit privari hujusmodi beneficione me[] pria[] juxta [] cea[] sanctiones privilegium [] re[]tur amittere qui permissa sibi abutitur potestate Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre institutionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attentare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Rome apud S Petrum xvii Kal Maii pontificatus nostri anno septimo decimo

Source (click image below to view full size)