Charter Document - 06100136
Charter Number: | 06100136 |
---|---|
Cartulary Title: | Innocent III, Regesta Supplementum [AD 1198-1215] [Rome] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1208 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est generalis interdicti per Angliam forma constituta ab Innocentio III propter contumaciam Joannis regis Quod clerici quando voluerint sine omni solemnitate et sine nota omnes horas in ecclesiis dicant et legant Evangelium ostiis tamen clausis ita ut nullis laicus ingrediatur nec causa orandi nec aliter nisi sit aliqua potens persona non excommunicata que cum omni devotione petat ingressum ex cujus repulsa graviter ledi posset ecclesia Tunc autem solus ineat sed nihil audiat a sacerdote nisi verbum predicationis ut plus Deo obediat quam homini et cetera hujusmodi Item convocent capellani parochianos suos singulis diebus Dominicis et precipuis festivitatibus ad crucem aliquam in villa vel in cimiterio et predicente eis cum omni diligenti patientiam et obedientiam quia Christus factus est obediens Patri [] Et doceant plus esse obediendum Deo quam homini Nolite timere eos qui potestatem habent occidendi corpus [] Facta autem predicatione dicant sacerdotes preces devotissime pro pace Ecclesie et pro domino rege ut Dominus Jesus Christus dirigat pedes ejus in viam salutis et dei ei spiritum consilii ut que agenda sunt secundum Deum videat et ad implenda que viderit convalescat Dicant etiam preces pro vivis et pro defunctis sicut consueverant omnes flexis genibus et diligentissime populum moneant ut die ac nocte talibus orationibus insistat ut defectum missarum vigiliis et orationibus suppleant quia omnes illi qui obedientes erunt Ecclesie Dei et viam salutis ingrediuntur qui autem rebelles exstiterint vindictam Domini poterunt formidare maledictus enim puer qui matri verberanti pugno resistit Capellani etiam festa denuntient sed neque panem faciant neque aquam benedictam Item parvuli baptizentur in domibus cum chrismate et unctione et cum omni debita solemnitate Et conveniant omnes archidiaconi et decani in die Cone sicut consueverant et ibi eis dicetur quid eos oporteat facere vetus autem chrisma ubique reservetur Habeant autem parochia vas commune ad baptizandum pueros quod possit deferri per domos aqua autem baptismatis honeste reponatur et vas honeste custodiatur Quicunque confessionem petierit habeat quandocunque voluerit et legitimum testimonium faciat et omni solemnitate sed sine eucharistia et sine extrema unctione Corpora defunctorum tam clericorum quam laicorum ponantur ubi amici eorum voluerint extra cimiterium precipue ubi transeuntes possunt commoveri ita quod nullus sacerdos in sepultura laicorum presens sit sed corpore jacente in domo poterit sacerdos sed sine cruce et sine aqua benedicta facere privatim commendationem anime Clerici defuncti bene possunt reponi in truncis signatis vel plumbeis vasis super arbores cimiterii vel super murum et corpora religiosorum ponantur infra septa sua terra cimiterii non aperta Item altaria denudentur in ecclesiis Mulieres autem ad purificationem non admittantur Sponsalia et matrimonialia non contrahantur Ubicumque videbitis vel audieritis violentiam factam in rebus ecclesiasticis statim faciatis damnum appretiari et commendari scripto et nomina eorum malefactorum redigatis in scriptum et ipsos publice denuntiantes excommunicatos qui si penituerint ad episcopum mittantur Magistri scholarum si a laicis permittantur recipiantur honorifice legant et doceant Illis autem qui potuerint recipere corpus Domini quibus denuntiatum est ut reciperent et contempserint non licet commedere carnes sine consilio episcopi vel alicujus authentice persone in die Pasche nec deinceps Hoc autem eis publice denuntietis sine districtione tamen Teneantur a decanis capitula et exstirpentur crimina tam clericorum quam laicorum in quantum fieri poterit poterunt autem puniri per excommunicationem Capitula autem in cimiteriis in domibus sacerdotum et non in ipsa ecclesia teneantur Omnes vero episcopi Anglie solemniter excommunicabant excepta persona domini regis et regine et persona justitiarii domini regis quicunque miserint violentam manum in ecclesias vel in possessiones clericorum vel catella eorum et quicunque invitis clericis aliquid de bonis eorum a raptoribus emerint vel de domo malefactorum receperint vel amoverint vel asportaverant vel ad custodiendum receperint nisi de voluntate clericorum vel ad opus eorum Hoc autem publice denuntient capellani quoties predicabunt Corpus Domini sicubi residuum fuerit reservetur honeste in ecclesia donec dicatur quid inde fieri debeat ita quod a nullo sumatur nec a sacerdote nec ab alio Clerici sua reponant in ecclesiis et cimiteriis que ibi Deo dante pacem habebunt Si dies Hospitaliorum evenerint diligenter admoneant sacerdotes populum ut conveniat extra ecclesiam ad eorum predicationem et confraternitatem illam devotissime observent ostia tamen ecclesie eis non aperiatur nec aliquem in cimiterio sepelire permittantur sed aliter quibus modis fieri poterit clerici eorum coadjutores existant et eis ostendant sacerdotes quod hoc interdictum domini pape est cui nullus potest resistere Ita generale et ita violentum est quod nullum privilegium nulla permissio missarum vel aliarum libertatum potest observari Nihilominus tamen eleemosynas et promissas parochiani teneantur persolvere ne Deus ob duritiam illorum durius irascatur et cum Deus pacem dederit Ecclesie tam vivis quam defunctis omnia recompensentur Fugitivi etiam quicunque ad pacem Ecclesie confugerint cum omni diligentia in protectionem Ecclesie admittantur Benedictiones in prandiis et gratiarum actiones more solito licet facere Valete