Charter Document - 06100135
Charter Number: | 06100135 |
---|---|
Cartulary Title: | Innocent III, Regesta Supplementum [AD 1198-1215] [Rome] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1209 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Innocentius III Joanni regi Anglorum Tacti sumus dolore cordis intrinsecus et vehementi merore turbati quod cum ex illa speciali prerogativa dilectionis qua te sedes apostolica diligebat inter ceteros principes ut versa vice rependeres ei reverentiam et honorem odium pro dilectione ei retribuis et quasi con juraveris in teipsum tuo non parcis honori ut nostro valeas derogare Quinimmo tuam et famam negligens et salutem in prejudicium utriusque temere contra nostram et Ecclesie imo Dei dispositionem erigeris non attendens quod in vanum eam evacuare moliris cum extentam manum Altissimi nemo possit avertere et quidquid fuit ab illo decretum nullus valeat immutare Sane quantum et qualiter super negotio Cantuariensis Ecclesie tua regali celsitudini detulerimus etsi tu forsan hoc non recolis ut ingratus de memoria tamen universalis Ecclesie facile non poterit aboleri que bonitate malitiam non vincente nostram circa te patientiam admiratur Heu que charissime fili duritia tuum obturavit auditum ut salutaria monita ibi a nobis toties inculcata non caperes Que duritia tuum absorbuit intellectum ut discreta consilia tibi a nobis suggesta sepius non servares Jam sic induratus esse conspiceris ut crescentem vulneris tui plagam non sentias Ita fascinatus esse videris quod nec medicaminis opem vel operam medicantis admittas ut quasi de te conqueri possimus cum propheta dicendo Cui loquemur et quem con testabamur amplius incircumcise sunt aures ejus et audire non possunt Piget te verbi quod pro tua tibi salute suggeritur Tedet boni quod pro tua libi honorificentia suadetur dum nec anime detrimentum te miseret nec fame quam nec infamie dixerimus mundane te pudet unde tanto magis super tanta duritia miseremur quanto in crudelem ipse tibi mutatus misereri tui hactenus miserabilius refugisti Licet autem paterna charitas ex qua tibi ista suggerimus tibi sit forsitan odiosa circa te tamen prudentis et amantis medici vices agimus qui infirmum quam vis invitum et improvisum et reluctantem salubriter secat et urit Ideoque quod absit si morbum tuum invenerimus induratum violenti ori nos coges insistere medicine juxta quod necessaria cura deposcet Cujus asperitatem etsi forsitan in presenti refugias sanitate tamen recuperata ipsius collauda bis effectum ac peritum quoque medicum benedices Ut autem adhuc sermonis apportemus unguentum si forsitan ipso inolitus asperiora molimina non exspectes serenitatem regiam rogamus attentius et monemus per eum qui venturus est judicare vivos et mortuos obtestantes quatenus usus consilio saniori a tanto revoceris errore saltem in ipso negotio procedendo juxta continentiam litterarum quas filius abbas Belliloci a nobis dudum tuo nomine impetravit Quia procul dubio preter culpam priorem hoc ad culpam alteram tibi poterit imputari si ab eo recedere videaris quod sub tuarum litterarum testimonio tam expresso cum tanta fuerat instantia postulatum per quas videlicet litteras nobis humiliter supplicabas ut quod ipse abbas de negotio ipso tuo nomine nobis diceret firmiter crederemus propter quod debueras sine difficultate qualibet adimplere quod per suam fuerat sollicitudinem impetratum presentem cum hec demum visus fueris acceptare quandoquidem propter illud a te prius auditum diligenter et examinatum prudenter delegatos nostros ad presentiam tuam postea quasi pro complemento negotii venire fecisti Quapropter fili charissime ne sis durus et negotio ipsi difficultatem nullam ingeras ne te quod absit in illam difficultatem inducas de qua non facile valeas expediri Alioqui quantumcunque personam tuam in Domino sincere diligamus et canonicam disciplinam in dignanter sis forsitan recepturus quia tamen cumis qui diligitur castigatur tunc circa eum pietas exercetur eo quod amor habeat plagas suas que dulciores sunt cum amarius inferuntur nisi usque ad tres menses post harum susceptionem vel recusationem presentium que premisimus adimpleveris ex tunc ex parte omnipotentis Dei Patris et Filii et Spiritus sancti et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus quorum licet indigni auctoritatem habemus te anathematizatum decernimus et a communione fidelium precidimus venerabilibus fratribus nostris firmiter dantes in preceptis ut sententiam ipsam appellatione remota non differant publicare facientes eam singulis Dominicis ac festivis diebus pulsatis campanis et candelis accensis usque ad satisfactionem condignam solemniter innovari Quam etiam et nos ipsi auctore Domino ore proprio publicabimus ut sic certius et validius pena ejus in omnem Ecclesiam innotescat cujus culpa generalem Ecclesiam noscitur offendisse Ad hac cum adjutorio Dei contra te multipliciter processuine si nec sic tuum corrigere festinaveris errorem Ecce tensus est arcus fuge fili charissime a sagitta que non consuevit abire retrorsum ne sauciatus ab illa graviter infirmeris ut non solum non possis ad meliora proficere verum etiam vix valeas ad priora redire cujus utique plaga sine deformi non poterit cicatrice sanari [Actum anno gratie MCCIX quando plebs fidelis contra hereticos Albigenses arripuit iter Philippo regnante in Francia magistro Stephano de Langatone a domino papa in archiepiscopum Cantuariensem ordinato contra voluntatem Joannis regis Anglie propter quod terra ipsius posita fuit sub interdicto]