Charter Document - 06091013

Charter Document - 06091013


Charter Number: 06091013
Cartulary Title: The Cartulary of Holy Trinity, Aldgate. Charters and other documents from the Augustinian priory of Holy Trinity (also known as Christ Church) [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): History
Date: 1147
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Normannus dei servus per trienniun ante suum exitum eo vel amplius deficere cepit in corpore non valens conventum sequi Dum sanus vero lautioribus cibis quam sui fratres numquam refici voluit nec veste indui preciosiori in refectorio semper cum fratribus ad mensam aliud quam fratribus in communi sibi apponi non permisit quod si aliquid esset ei appositum infirmioribus distribuit cibo contentus generali In dormitorio quoque cum fratribus requiescens primus ad alios excitandos solebat exurgere Cameram quoque multum detestabatur habere dicens quod aliis presidentes cum suis subditis pro suo posse esse deberent pro causa facili suam eciam presenciam eis aliquando subtrahere qui quidem hic observandum constituit quod nullus successorum suorum priorum monasterii huius cameram habeat set in refectorio et dormitorio cum fratribus nisi maior urgeret necessitas semper interessent Dum igitur ut predicitur viribus corporeis destitueretur volens se de prioratu exonerari aliumque magistrum videlicet Radulphum sibi succedere hac peticione a fratribus non auditus nec quovis modo obtinens eorum assensum in hac parte Bernardi fratris sui Prioris de Dunstaple consilio ac aliorum sapientium per consensum fratrum prefatum Radulphum sub se constituit Suppriorem Roberto London episcopo ad ipsorum Normanni et suorum fratrum requisicionem specialem et presentacionem ipsum confirmante cui committebatur cura tocius huius domus tam infra quam extra ab ipso Normanno Priore existente Ne omnino depositus pater et huius loci fundator filii sui obedenciarius videretur quem antea suscepisset Longa igitur egritudine die servus Normannus fatigatus velut aurum bonum decoctus qualibet die dominica altaris sacramento refectus cuius abstinencia cibi et potus parcitas ac indumenti asperitas carnis sue rigiditas necnon peccatorum timor de facili non dicentur tocius vite sue spacio virgo permanens corporee infirmitatis camino purgatus ad plenum ab hac miseria seculari ij Idus Januarii die dominica illucescente aurora migravit ad dominum hic super pauca fidelis illic supra multa in gaudio statuendus Obiit ergo Prior Normannus anno dominice incarnacionis millesimo centesimo quadragesimo septimo in hac ecclesia Christi quam triginta et novem annis nobiliter rexerat ante summum altare in novo sarcofago conditus est et sepultus unde anno millesimo centesimo septuagesimo sexto in partem altaris septentrionalem est translatus ubi integro et incorrupto corpore ad instar dormientis dicitur permanere Normannus igitur Prior Primus creatus est anno domini MCVIJ viz Nonas Aprilis et ecclesiam hanc honorifice rexit triginta et novem annis qui obiit ij Idus Januarii anno domini MCXLVIJ