Charter Document - 06091001
Charter Number: | 06091001 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Holy Trinity, Aldgate. Charters and other documents from the Augustinian priory of Holy Trinity (also known as Christ Church) [London] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Foundation |
Date: | 1108 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno igitur ab incarnatione domini millesimo centesimo octavo fundata est ecclesia Sancte Trinitatis infra Algate London per nobilem reginam Matildam in loco ubi quidam Syredus nomine antiquitus ecclesiam fundare ceperat in honore Sancte Crucis et sancte Marie Magdalene de qua Decanus et capitulum de Waltham percipere solebant xxx s quos tamen a multis annis antea non habebant Regina vero ut ecclesiam suam quietam faceret dedit illis in excambium illorum xxx s unum molendinum Rege Henrico id annuente et hoc ipsum confirmante ut carta sequens verissime comprobabit