Charter Document - 06090010
Charter Number: | 06090010 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Holy Trinity, Aldgate. Charters and other documents from the Augustinian priory of Holy Trinity (also known as Christ Church) [London] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | History |
Date: | 1108 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Predictus ergo vir dei Normannus anno supradicto Christi ecclesiam suscepit regendam videlicet nonas Aprilis dono et concessione Regis Henrici et Matilde uxoris sue et ut dictum est Anselmi archiepiscopi ac Ricardi London episcopi auctoritate suffultus Qui Christi ecclesie sic presidens fratres ordinans et in observanciis regularibus eos instruens nobiliter novas construens officinas claustrum idoneum libros quoque plures de novo fieri faciens ecclesieque nova ornamenta et vestimenta preciosa iuxta fratrum numerum nimia sollicitudine diligentissime ordinans cepit ut vitis paulatim crescere de se ramos pro ordinis edificacione procul emittens ad mare scilicet extendens palmites suas et usque ad flumen propagines eius fratrem suum videlicet Bernardum mittens ad ecclesiam Sancti Petri de Dunstaple et alium ad Lanston in Cornubiam ad Plympton eciam in Devonia ad ecclesiam similiter Sancte Frideswithe in Oxon ad ecclesiam Sancte Osithe in Est Sexia in villa Chic[c]he nuncupata videlicet Willelmum Corbuil virum utique valde discretum postea factum archiepiscopum Cantuariensem et cum eo Sywardum quem idem archiepiscopus postea appellavit Simonem ad ecclesiam quoque sancte Marie de Mertona in Southereia aliisque locis multis ut cerni potest per totam Anglie regionem Igitur Aynulfus et Normannus videntes opus dei per manus illorum prosperari miserunt quemdam canonicum ordinis predicti Senonem nomine ad Pascalem papam rogantes ut ordinem privilegiis insigniret qui papa ipsum paterne suscipiens bullas valde speciales concedens cum reliquiis diversorum sanctorum illum remisit Set Parisuis obiit redeundo religuiis ibidem retentis et perdita prima bulla secunda Colcestriam delata est cuius copia irrotulatur in quanta cum littera A folio xviij Kalend secundi