Charter Document - 06090007

Charter Document - 06090007


Charter Number: 06090007
Cartulary Title: The Cartulary of Holy Trinity, Aldgate. Charters and other documents from the Augustinian priory of Holy Trinity (also known as Christ Church) [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1108
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Anselmus servus ecclesie Cantuariensis amico suo Johanni priori canonicorum de Monte Sancti Eligii et congregacioni sub illo deo servienti salutem Clericus iste nacione Anglicus nomine Normannus de quadam ecclesia in qua noviter sunt congregati clerici qui regulariter vestro more vivere volunt venit ad vos desiderans vobiscum aliquanto tempore quanto vobis placuerit conversari quatinus vestro ordine et vestris consuetudinibus instrui possit in servicio dei ad suam et aliorum utilitatem qui quoniam noster familiaris est ne aliquis suspicetur eum alia causa peregrinari rogat literarum nostrarum testimonio notificari et nostra noticia et prece apud vos ad hoc quod desiderat adiuvari Quanvis ergo de vestra religione nichil nisi sola dileccione meruerim tamen quia de vestra conversacione et benevolencia confido quoniam religiosorum est ad religionem volentes proficere libenter cum oportunitas se exhibet instruere precor ut ei quantum vobis oportunum erit concedatis sicut postulat in vestra conversacione remanere