Charter Document - 06090002

Charter Document - 06090002


Charter Number: 06090002
Cartulary Title: The Cartulary of Holy Trinity, Aldgate. Charters and other documents from the Augustinian priory of Holy Trinity (also known as Christ Church) [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1108
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Anglie Ricardo Episcopo et Hugoni de Boch[land] et omnibus fidelibus suis francis et anglis tocius Anglie salutem Sciatis me concessisse quod Matilda regina uxor mea ponat canonicos regulares in ecclesia Sancte Trinitatis in London sciatisque eciam quod hec eadem ecclesia libera est et absoluta a subieccione ecclesie de Waltham per escambium quod predicta regina inde dedit ecclesie de Waltham meo concessu T[estibus] episcopo Saresburiensi Th[oma] de Sancto Johanne et Jordano de Say Volo autem atque precipio ut ipsa Sancte Trinitatis ecclesia et omnes res ad eam pertinentes ita sint libere et quiete in omnibus sicut umquam melius fuerunt in tempore ipsius regine et tempore Willelmi Dunelmensis episcopi T[estibus] eisdem apud Dunestapl