Charter Document - 06090001

Charter Document - 06090001


Charter Number: 06090001
Cartulary Title: The Cartulary of Holy Trinity, Aldgate. Charters and other documents from the Augustinian priory of Holy Trinity (also known as Christ Church) [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): History
Date: 1109
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Anno dominice incarnacionis Millesimo centesimo Nonas Augusti coronacio apud Westmonasterium Henrici primi cognomento Beauclerk qui fuit tercius natus Willelmi Conquestoris qui duxit in uxorem Matildam Regis Scocie Malcolmi filiam cui Malcolmo nupserat aliquando Margareta filia Edwardi filii Edmundi Regis Anglie dicti ferrei lateris de qua idem Malcolmus genuit sex filios et duas filias Matildam scilicet et Mariam et Matilda vero ut dictum est nupsit primo Henrico Regi Anglie de qua processit Matildam que postea fuit Imperatrix Maria autem nupsit Eustachio Comiti Boloniensi de qua idem Comes genuit filiam nomine Matildam que postea fuit desponsata Stephano regi Anglie Timueruntque populus regem Henricum videntes dei sapienciam esse in eo in faciendum iudicium Nam ut in cronica legitur strenue in omnibus operibus suis se habuit Trinitatem creatorem suum omnibus preponens ut de iure decuit assidue diligebat ecclesias et monasteria a Danis obruta et destructa reparabat nonnulla a fundamento nova edificabat pauperes alebat Anselmumque ab exilio revocabat et ut breviter concludam in lege et timore dei perfectum fidelem se prebuit fidei cultorem Huius illustris regis fama nobili primitus propalata de sue uxoris Matilde bone regine benevolencia bonitate et virtuosis operibus scribere conor insufficiens quamvis videar et ignarus cum nec bene concipi eius largiflua bonitas valeat aut proferri Hec namque sancta ac deo devota Anselmi Archiepiscopi decorata doctrinis acceptabile deo impendebat obsequium Nam missas ceteraque servicia divina devotissime interiori suo auditui commendabat Christi ministris monachis precipue et aliis religiosis vero dei eloquio ignita reverenciam ex animo impendebat infirmorum visitatrix assidua pauperum relevatrix continua captivis compaciens pregnantibus ministratrix non solum leprosorum consolatrix set humillissima eorum lotrix in omnibus se Christo famulam exhibendo Nam ut premissa veritatis robore decorentur que vivens regina voluit secreta teneri ut lucerna supra candelabrum posita cunctis lumen prebeat bonitatis in palam duxi ipsa mundo mortua producendo Inter cetera pietatis opera quondam eam contigit in regie camere loco secreciori pedes lavare benigniter leprosorum quod cum David frater predicte regine tunc cameram subito ingressus regina nesciente perpendens idque abhorrens ipsam quodammodo increpando est taliter allocutus Vestram non decet dignitatem tam vilia opera perpetrare ymmo quod magis est si regie celsitudini innotesceret nunquam ipsum scitote ad vos de cetero ingressurum cui regina inquit o mi frater accede et disce quia ipse est qui fecit nos et non ipsi nos qui in evangelio ait Quod uni ex minimis meis fecistis et infirmus eram et visitastis me quod si tu infirmos ita visitando volueris confortare scias te salutem anime tue a domino recepturum Hiis itaque regine exortacionibus renovatus accesit et singulos osculabatur omnibus munera tribuendo qui postea superni iudicis timore pariter et amore percussus sanis regine consiliis usque ad sue vite extrema libentissime acquievit Regine ergo talibus virtutibus insignite nomen concessit dominus quod est super omne nomen reginarum Anglie ut videlicet ab angligenis omnibus usque ad presens Domina Matilda bona regina vulgariter nuncupetur Hec namque regina sancti archipresulis Anselmi amore suavissimisque eloquiis adornata beatam et individuam Trinitatem tanto dilectionis fervorisque zelo adamabat ut in ipsius sancte Trinitatis honore in convenienciori honorabiliorique quo posset loco ecclesiam edificare diligencius nitebatur in qua laudes et graciarum actiones indesinenter altissimo redderentur noctibus et diebus que consilio dicti Archipresulis in civitate London ut tocius regni loco digniori in soka sui propositi exitum feliciter perimplevit quia numquam antea in civitate predicta fuerat ecclesia huiusmodi edificata in honore sanctissime Trinitatis cuius misericordia foveat protegat iugiter defendat omnes convenientes et inhabitantes in prelibatis regno et civitate cuius et sit nomen benedictum per infinita secula seculorum Amen