Charter Document - 06082004
Charter Number: | 06082004 |
---|---|
Cartulary Title: | The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Dedication, Confirmation |
Date: | 1093 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno incarnationis domini m[illesimo] nonagesimo iii tercio idus decembris die dominica dedicata est ecclesia sancti Gervasii de Braiosa a Serlo Sagiensi episcopo Qua quidem die fecit Guillelmus de Braiosa relegi et commemorari in conspectu suo et Philippi filii sui aliorumque baronum suorum donaciones quas diversis temporibus fecerat sancto Florentio et eius monachis tam in Anglica terra quam in Normannia Et quia filius eius Philippus quibusdam subortis simultatibus minus claro et pacifico animo donationes antea factas concessisse videbatur eo profecto die cum iam episcopus sacris indutus vestibus altari mox sacrato missam celebraturus astaret in presentia ipsius cleri quoque ac populi circumstantis iterum donationem rerum earumdem fecerunt Guillelmus predictus filiusque eius Philippus Guillelmus quoque de Crenella nepos ipsis cum cultello Armelli monachi Quod ipsi tres pater scilicet filiusque eius ac nepos ipsius manibus suis posuerunt super altare quod viderunt episcopus Serlo Balduinus et Guido archidiaconi Hugo dapifer episcopi Guillelmus Paganus Unfredus presbyter Odo de Fraxineto Herbertus filius Gunduini Richardus de Meriaco