Charter Document - 06082002
Charter Number: | 06082002 |
---|---|
Cartulary Title: | The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Memorandum, Restitution, Grant |
Date: | 1079 - 1110 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit universis quod Radulfus de Limeth cum interfecisset Odardus de Veschomonte nec posset invenire pacem cum parentibus defunctis locutus est cum domno Isenbardo celle s Egidii Medantensis preposito rogans eum ut parentibus eius et amicis se pacificaret [] In dedicatione ecclesie Cabuciaci parrochie iuxta Roiniacum Secane fluvio intersecto [] prostrauit se Radulfus ad pedes archiepiscopi Rothomagensis Guillelmi sicut ordinauerat monachus et obsecrauit ut [] reconciliari mereretur [] adquieuerunt et mortem illius Odardi illi perdonauerunt [] dedit nobis Maioris monasterii monachis sancto quoque Egidio Medantensi totam ex integro medietatem pressoragii quod habebat ante castellum ipsum a Meridis [] testes sunt Guillelmus archiepiscopus Guerricus de Porta Gualterius filius eius Rotbertus de Faberillis et Raimbertus frater eius Sansgualo Guiardus Curtans Vaccam Rodulfus frater eius Radulfus de Ver Rotbertus de Ver Guillelmus frater eius Odardus Boissellus Paganus frater eius Eustachius de Veschomonte Giraldus de Testhiaco et mater memorati Odardi duoque sorores eius qui omnes propter hanc etiam necem Odardi Rodulfo perdonauerunt