Charter Document - 06082001
Charter Number: | 06082001 |
---|---|
Cartulary Title: | The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Dedication, Grant, Confirmation |
Date: | 1091 - 1093 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit fidelibus sancte ecclesie quatinus Robertus filius Rainfridi de Rumilleio fecit ecclesiam sancti Petri de Marineio dedicari pro eius anime et pro anime patris sui et matris sue et pro anima Muriel uxoris eius qui obit in eadem ecclesie et intus iacet et pro animabus omnium parentum suorum virorum atque defunctorum necnon et nasciturorum et in illa die qua ecclesia dedicata fuit hanc dotum ei dedit scilicet burgum quod ipse in Marneio habebat ultra pontem in quo suus fratris Gaufridus nullam partem habebat Quia ipse Robertus emit terram illam de suo proprio censu Gaufrido filio Amici in qua illud burgum edificavit et illud dedit ecclesia totum quietum sicuti ipse habebat de omnibus rebus et de omnibus serviciis necnon unum sestarium frumenti de duobus molendinis ipsius parrochie et quietudinem domus Bosonis sacerdotis de omnibus teloniis et decimam de alio burgo totam in eadem die ecclesie donavit Hec dona per quemdam cultellum super altare confirmavit Et Petrus filius Gaufridi qui dominus erat ipsius ecclesie sub Roberto de sua terra in eadem die tribuit scilicet quatuor acras [terre] que proprior ecclesie erat et decimam sui molendini et sue terre similiter donavit Et Aitardus de Maisniladelino suam decimam in eadem die ecclesie donavit Et Robertus filius Raifridi qui dominus erat super istos et sua parte concessit Teste Gaufrido episcopo et Godefrido archidiacono et Petro camerario episcopi Gaufridi et W de Altavilla et Roberto filio Hawardi et Serlo filio Hamati et Herberto de la Hoga et G Pane et Vino et Godefrido de Camporotondo et Silvano et Petro sacerdote de Loreio et Hosberto sacerdote de sancto Laudo et alii multi Tunc ipse Robertus rogavit dominum Godefridum episcopum missam cantare paratum ut omnes qui hoc beneficium et donum sancto Petro concederent et manu tenerent et servarent et defenderent [et] absolveret qui vero auferrent perpetuo maledictione excommunicaret Tunc episcopus coram clero et populo concedentes et defendentes et manu tenentes vice sancti Petri absolvit subtrahentes et devastantes de Patre et Filio et Spiritu Sancti et de sancta Maria matris domini et de omnibus angelis et archangelis et de omnibus prophetis et de omnibus apostolis et martiribus et confessoribus et virginibus excommunicavit Hanc vero dotum ego Hengeredus de Sai meo sygillo confirmo et pro sestario predicit frumenti quo ecclesia caret terram illam concedo que in sinistra parte ecclesie adiacet cum mansiunculis que sunt in parte atrii eiusdem terre ita libere et quiete sicuti predicta elemosina cum omnibus rectitudinibus et consuetudinibus Teste Roberto de Asneres et Hugone de Sai et Roberto de sancto Ebremundo et R capellano et Rogero Leisant et Osberto Dacien et Petro de sancto Benedicto et Roberto Fossart