Charter Document - 06081081
Charter Number: | 06081081 |
---|---|
Cartulary Title: | The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Memorandum, Judgement |
Date: | 1071 - 1077 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Propter aliquorum inprobitates episcoporum qui sancte matris ecclesie libertatem adnullare cupientes clericos vel monachos in sinu ipsius ecclesie domino militantes infestare num metuunt placuit nocioni posterorum litteris mandare quod Robertus Sagiensis ecclesie pontifex tentavit ecclesie sancti Leonardi de Belismo consuetudines quas non debuit inponere Eo namque tempore quo dominus Rotgerius de Monte gomerici iure hereditario Belismum regebat accidit ut supradictus episcopus sicut et alii Ernaudus scilicet Cenomannensis et episcopus de Lisoiis et plures abbates ad festivitatem sancti Leonardi venirent Et quia mos episcoporum est in festivis diebus missam celebrare placuit ut Sagiensis episcopus in cuius diocesi ipsa ecclesia erat quamvis libera et ab omni episcopali sive laicali consuetudine absoluta missam cantaret Qui avaricia victus temptavit sibi retinere eiusdem oblationes misse quod nullus ante eum episcopus fecerat Sed canonici qui tunc aderant et namque hoc viderant privilegium suum infregere non pacientes vellet nollet episcopus acceperunt sibi oblationem sicut consuetudo eis fuerat Qua de re idem episcopus commotus adversus canonicos in iram convocavit eos inde ad placitum Illi vero conductu Rogeri comitis venerunt Rotomagum ante regem W[illelmum] et reginam Anglorum Qui diligenter rem discucientes interrogaverunt Sag[iensis] episcopum quid in ecclesia sancti Leonardi quereret Ille autem sicut in omnibus sue diocesis ecclesiis dixit in ea se habere Canonici vero privilegium suum ostenderunt et antiquos homines secum adduxerunt qui ipsam ecclesiam ad dedicationem ita regi Gallie Rotberto et Normannorum comiti R[icardo] et Sagiensi episcopo Ricardo et multis eum eisdem episcopis et abbatibus et comitibus et baronibus franchire et ordinare viderunt et audierunt ut nullus christianus in ea aliquam consuetudinem haberet Inter quos Ioh[anne]s Rottomagensis archiepiscopus et Rotgerius de Bello monte iussu regis fecerunt iudicium et dixerunt quia quod rex et principes qui ipsam terram cum eo gubernabant ordinaverunt et statuerunt non posse infringi presertim cum ipse archiepiscopus multas in suo episcopatu ecclesias haberet in quibus nichil accipiebat Huic iudicio consenserunt rex et regina et qui cum eis erant Rotgerius de Monte gomerici Rotbertus de Veteri ponte W[illelmus] de Firmitate Mathelinus de Anxe Basuinus et Vuilelmus canonici Garinus curuis Amerlandus et multi alii quorum nomina propter prolixitatem tacuimus