Charter Document - 06080085

Charter Document - 06080085


Charter Number: 06080085
Cartulary Title: The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1117
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit successoribus nostris quod ego Serlo episcopus Sagiensis feci hanc concordiam fieri subtus notatam inter domnum abbatem Wilelmum Maioris Monasterii et Fulconem archidiaconum meum Predictus enim Fulco reclamabat terciam partem archidiaconatus cimiterii sancti Martini veteris Belismi Monachi autem Maioris Monasterii totum archidiaconatum ipsius cimiterii predicteque ecclesie suum esse dicebant Ad hoc itaque finis huius cause perductus est ut monachi singulis annis reddant michi et successoribus meis unam libram piperis ad opus archidiaconi ad festum sancti Gervasii in estate pro illa tercia parte archidiaconatus unde totalis surrexerat et ita in pace obtinerent quod reclamabant Pro duabus enim partibus aliis ipsius archidiaconatus reddebant monachi duas libras unam piperis et alteram incensi michi et ecclesie sancti Gervasii ad idem festum Insuper ipsi archidiacono Fulconi dederunt xx solidos Cen[omanenses] ut libentius annueret Quod ut firmum permaneret concessum est a capitulo nostro presente ipso archidiacono coram me in aula mea apud Sagium presente Ranulfo cancellario et Grimaldo medico et Hugone filio Segifredi et Hugone archidiacono et Iohanne cantore et Iohanne thesaurario et Wilelmo de Molins et pluribus aliis clericis nostris Monachis etiam his presentibus domno abbate Wilelmo et priore Fromindo Evano sacrista Rivallonio Nicholao Laurentio Wilelmo tunc temporis priore Belismi Actum est hoc anno ab incarnatione Domini MCXVII indictione x +