Charter Document - 06080084
Charter Number: | 06080084 |
---|---|
Cartulary Title: | The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Memorandum, Judgement, Confirmation |
Date: | 1091 - 1123 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant cuncti presentes et posteri sequuturi quod Guillelmus prior ecclesie sancti Leonardi seu beati Martini veteris Belismi ex viro quodam uxorem habente Ulrico nomine qui cum alia muliere similiter virum habente concubuerat iustitiam ut decanus fecit videntibus et audientibus cunctis qui hoc videre vel audire voluerunt Quapropter in iram commotus Iohannes Belismi decanus ad placitum eum fecit invitare coram Sagiensi episcopo domino videlicet Sarlone qui apud sanctum Frogentium erat ipsa die Prior vero invitatus ad episcopum perrexit ibique decaniam sanguinem et infracturam et omnem episcopalem iustitiam ex cymiterio vel villa beati Martini veteris Belismi per censum unius libre turis et unius piperis quam reddunt monachi beati Martini in festivitate sancti Gervasii deraisnavit Ea tamen ratione fecit deraisnamentum per episcopi respectum quatinus si usque ad primum diem dominicum vidisset prior episcopi nuntium decebat eum venire ad placitum sin autem iustitiam suam facere ad libitum Hec audierunt ex parte episcopi ipse Iohannes decanus Odo de Clino campo Fulco episcopi clericus Hugo episcopi prepositus et alii plures clerici sive laici Ex parte Guillelmi prioris ipse Guillelmus Gaufredus presbiter Beringerius Canutus Albertus de Spereia Lancelinus et Guillelmus famulus Preterea vero ante supradictum diem dominicum mandavit episcopus priori per donum Albertum et Lancelinum ut iustitiam suam faceret secundum suam voluntatem quod et fecit Accepit enim ex habere mulieris adultere unum bovem et vaccam cum vitula ne alii qui hec audissent talia deinceps facere presumerent