Charter Document - 06080083
Charter Number: | 06080083 |
---|---|
Cartulary Title: | The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1097 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In Nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Cum res sub iustis legibus legalique testimonio constitutas partim avaricia partim invidia labefactari sepe videamus summa ope totisque viribus eniti nos convenit ut et cupiditatis fomes destruatur et livoris anxietas se ipsam frequenter de rosura nullos unquam adipiscatur effectus Notum sit igitur atque manifestum omnibus tam posteris quam presentibus quod domnus abbas Rodulfus vir quidem bone memorie ac Deo devotus ceterique fratres sub sancte conversationis habitu in cenobio Sagiensi degentes cum sue suorumque utilitati successorum consulentes in sua terra stagnum quoddam seu vivarium facere disposuissent huiusmodi cum domno Serlone tunc Sagiensis ecclesie episcopo habuerunt conventionem ut coadunato aggere et facta ex utraque parte fluvii usque ad ipsum alveum Calciata antequam clauderetur atque aqua retineretur illius vivarii cuius pars quidem abbatie pars vero est episcopatus supra quod illud aliud totum proprium abbatie erat faciendum sic aqua talique in tempore et sub permanenti mensura mensuraretur ut neque superius in estate inferiori neque inferius in hieme noceret superiori nisi tanta esset estatis siccitas et in hieme aquarum abundantia ut omnibus pateret plus ex his quam ex aliqua aquarum iniusta retentione aque inferioris penuriam seu abundantiam contingere Placuit ergo predictis episcopo videlicet et abbati ceterisque ex eorum partibus assistentibus tale tempus ad mensurandum expectari ut aqua in suo alveo posita discreta et utrique utili mansura que vulgo Patella apellatur recte mensuraretur Fuit autem anno ab incarnatione Domini MXCVII indicatione v epacta iiii xv k[alendas] mai legaliter hec conventio facta et sub presentia domni Rotberti de Belismo ita firmata ut siqua inde oriretur iniusticia ipse rectam teneret inter eos iusticiam Hoc vero totum sub iustis legibus dispositum testes subtitulati audierunt Arnulfus abbas Troarni Iohannes archidiaconus Hugo filius Seifridi canonicus Godefridus archidiaconus Rogerius de Crucifixo Raginaldus cantor Willelmus de Alneto Rotbertus de Almaniscis Girardus de sancto Hylario Olivarius clericus Herbertus Calcassalem