Charter Document - 06080081
Charter Number: | 06080081 |
---|---|
Cartulary Title: | The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Memorandum, Judgement |
Date: | 1071 - 1077 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Quia memoria hominum sicut homines cito pertransit quedam facta eorum que cum memoria fugiunt necesse est scribendo retineri Unde nos huic ecclesie providentes quod volumus successores non nescire carte huic decrevimus inserere Contigit itaque cuidam festivitati sancti Leonardi comitem Rogerium interesse et cum eo nonnullos utriusque ordinis non mediocris fame quos ipse invitaverat ad sui honorem et huius ecclesie exaltationem ex quibus Sagiensis pontifex Rob[er]tus ea die nostro et comitis hortatu missam cantavit Cuius etiam misse offerturam sibi per cupiditatem retinere temptavit Quod nos videntes et velut monstrum exhorrentes a quodam eius clerico cui eam reservandam commiserat vi et non sine contumelia offerturam illam recepimus Iratus propter hoc episcopus ecclesiam et nos excommunicare se dixit Quo facto post clamorem quam fecit comes Rogerius de Sagiensi episcopo ad Iohannem Rothomagensem archiepiscopum die constituta ex inde placitaturi devenimus Rothomagum Ibi in palatio et in presentia regis et regine Anglorum comes Rogerius conquestus est super Sagiensi episcopo quod ecclesiam sancti Leonardi sine causa excommunicare presumpsisset At contra episcopus nos inculpabat quod manum quam sanam et integram habuisset habendo offerturas per totum episcopatum suum nos ei accidissemus auferendo ab eo nostram offerturam Ad hec rex et regina sciscitati sunt a comite Rogerio de statu ipsius ecclesie Comes vero et nos qui aderamus dilucide enarravimus quomodo Guillelmus de Belismo supradictam ecclesiam ob peccatorum suorum veniam edificasset et quomodo eam ex precepto beate memorie pape Leonis liberam et solutam fecisset et quod a die dedicationis eiusdem archiepiscopus sive episcopus nullam omnino in ea consuetudinem habuisset nec eam ullo modo excommunicare potuisset Affuerunt etiam antiquissimi homines qui hec viderant et audierant parati probare secundum iudicium regis quod nos edisseramus His auditis rex et regina iusserunt Ioh[ann]em archiepiscopum et Rogerium de Bellomonte et plures alios barones ut secundum quod audierant facerent inde iudicium Et illi abito consilio iudicaverunt ecclesiam que tanta auctoritate et tot tantorumque procerum confirmatione liberata esset et tam longo tempore in liberalitate perseuerasset debere deinceps inperpetuum sic permanere episcopum iniuriam fecisse non solum comiti Rogerio verum etiam regi de quo ipse ecclesiam tenebat Dixit eciam Ioh[anne]s archiepiscopus quasdam ecclesias in diocesi sua esse in quibus ipse nullam omnino consuetudinem haberet Hoc pacto Sagiensis episcopus Rotbertus emendavit rectum faciendo regi et comiti Rogero iniuriam quam eis fecerat predictam ecclesiam invadendo diffinitum est etiam ibi ut si archiepiscopus sive episcopus eam amplius inquietare presumeret apostolica et regia auctoritate a consortio fidelium usque ad satisfactionem alienus existeret Hoc viderunt Guillelmus rex et Mahildis regina Ioh[ann]es Rothomagensis archiepiscopus Rotbertus Sagiensis episcopus comes Rogerius Rob[er]tus de Belismo Rogerius de Bello monte Warinus curuisus Guillelmus et Basvinus canonici Amellandus et multi alii