Charter Document - 06080080
Charter Number: | 06080080 |
---|---|
Cartulary Title: | The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Freedom |
Date: | 1071 - 1081 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In Nomine Sancte et Individue Trinitatis Notum sit omnibus tam posteris quam presentibus quod Rotbertus Sagiensis ecclesie episcopus ecclesiam sancti Martini que in territorio Bellismi sita est omni redditu qui ad episcopatus censum pertinet liberam absolutamque fecit tali scilicet tenore ut per singulos annos in una solemnitate sanctorum Gervasii et Protasii libram turis Sagiensi ecclesie rependat et in usibus episcopi libram resolvat piperis Huius cartule testes et auct[ores] sunt canonici ecclesie Bauduinus et Normann[us] archidiaconi Rotbertus Ricardus Hugo Raginaudus Hugo scolasticus alius Rotbertus Rotgerius Godefridus Gausfridus capellanus Hanc cartam fecerunt canonice firmari a predicto Rotberto episcopo monachi Willelmus frater Willelmi Pagani Beringerius Herchenbaldus cum famulis suis Warino Guillelmo filio eius Gausfrido Ernaudo Auberto Quicumque eam violare presumpserit anathema sit