Charter Document - 06080078
Charter Number: | 06080078 |
---|---|
Cartulary Title: | The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1057 - 1060 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In Nomine Domini Incipiunt Carte Testamenta seu Donationes Loci Nostri Novimus ex Antiquitatis Auctoritate institutum ut siquis fecerit ecclesiam per sacrorum seriem apicum future posteritati ratum faciat et notum Huius igitur auctoritatem sequentes Ivo Sagiensis episcopus et vicecomes Rogerius Mabiliaque uxor eius cupientes boni conpensatione sua mala acta delere locum Sancti Martini qui est iuxta burgum Sagii super ripam Olne fluvii qui temporibus priscis sub monastice regula religionis viguit ad priorem statum apud semet ipsos partim revocare disposuerunt Dederunt ergo supradicte ecclesie pro redemptione animarum suarum et predecessoris sui Willelmi atque aliorum parentum terram quam Willelmus eorum predecessor circa illam in suo dominio tenuit et decimam tocius parrochie et terram de Masnillo Waldi ac Martellum Vedogium et ecclesiam de Alnou cum terra presbyteri et molendinum de Macei terram quoque Gisleberti Bordi et quattuor modia frumenti in molendinis de Alercio sanctumque Paulum qui est super Sartam cum terra et molendino Dederunt etiam decimam thelonei Sagii et de Scopis et Bursa et decimam pasnagii Et subscribitur confirmatio Rogerii comitis et signum eius +