Charter Document - 06080075
Charter Number: | 06080075 |
---|---|
Cartulary Title: | The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1106 - 1107 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Willelmus dei gratia Rotomagensis archiepiscopus concedo et confirmo ut e[cclesia sancte Marie Becci iure hereditario possi]deat ecclesiam sancte Marie de Ermentrudisuilla sicut Willelmus [abbas eius]dem loci et monachi [deraciocinati] sunt eam in capitulo [sancte Marie] Rotomagensis presente me et episcopis et baronibus Normannie concedente domino nostro Henrico rege [Anglorum et annuentibus supradictis] episcopis et baronibus Turoldo uidelicet Baiocensi episcopo [et Turgiso Abrincensi et Roberto] de Bel[ismo et Roberto comi]te [de Mellent et Eustachio Bononiensi et Henrico comite Augensi et archi]diaconis nostris Fulberto uidelicet [Benedicto Ricardo Ursello et quam plu]ribus aliis clericis [et laicis]