Charter Document - 06080073
Charter Number: | 06080073 |
---|---|
Cartulary Title: | The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement, Restoration |
Date: | 1102 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint tam presentes quam futuri quod venerabilis archiepiscopus Rothomagensis ecclesie Guillelmus ecclesiam de Urvilla que in elemosinam clericorum scole Fiscannensis iure perpetuo deputata est in priorem quam antiquitus habuerat petitione domni Guillelmi abbatis Fiscannensis restituit libertatem ut scilicet nulli subiaceat consuetudini excepto quod Paschalem synodum in anno persolvat clericus vero eidem ecclesie deseruiens ad synodum que circa omnium sanctorum festivitatem agitur pro audiendis tantum episcopalibus preceptis veniet et ad processionem de Pentecosten parrochianos suos ipse precedet et quando archiepiscopus per terminos illos ierit clericus isdem eidem archiepiscopo se absque ullo munere presentabit Si vero in ordinem suum deliquerit ab archidiacono penitentiam suam sine aliqua pecunie datione accipiet Hoc autem prefatus archiepiscopus tali pacto concessit ut clerici que de eiusdem ecclesie beneficio vivum anniversarium omnium archiepiscoporum Rothomagensium in festivitate sancti Romani singulis annis faciant et quando recentem obitum archiepiscoporum audierint missam cum officio celebrent Acta sunt hec anno ab incarnatione domini MCII pridie nonas maii Hiis interfuerunt ex parte archiepiscopi Benedictus archidiaconus in cuius archidiaconatu eadem ecclesia sita erat et Fulbertus archidiaconus et Osmundus archidiaconus Ex parte domni Guillelmi abbatis monachi Antonius Ioh[anne]s cellerarius Adelmus Ulricus Turstinus archidiaconus Fiscannensis Ansfredus clericus laici Ingelrannus dapifer et frater eius Ragnulfus Hugo de Silletot Ansfredus Burdeth Albertus de Ros Hugo Pilevilain