Charter Document - 06080072
Charter Number: | 06080072 |
---|---|
Cartulary Title: | The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1091 - 1092 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[Virorum prudentium consuetudo est et eorum maxime qui de statu sancte ecclesie aliquid rationabiliter disponunt ne per ignorantiam vel oblivionem a propria firmitate aliquando decidat inscriptionis auctoritate firmare Sed episcopalis cure officium est diligenter procurare quatinus monasteria servorum Dei in pace et quiete firmata permaneant ne divinis officiis mancipate mentes aliqua occasione a suo proposito impediantur Hac igitur rationis estimatione] ego quoque Willelmus Dei gratia Rothomagensium archiepiscopus litteris mandare decrevi tempore videlicet Roberti comitis filii Willelmi regis Anglorum quod Beccensi ecclesie et domno Anselmo abbati ob reverentiam eiusdem loci et fratrum religiosissimam vitam sed et propter salutem anime mee antecessorumque meorum nec non et successorum concedo ut ecclesia ipsa eiusque ipsius loci parochia cum residentibus parochianis suis perpetuo sit libera ab omni exactione episcopali preter ea absque episcopali officio administrari non possunt ut est monachos vel clericos ordinare ecclesias reconciliare penitentiam publicam dare et huiusmodi penitentes reconciliare aut illam penitentiam occultam que sine concilio episcopi dari non potest determinare chrisma quoque et oleum tribuere ut in brevi cuncta complectar monasterii et abbatis prout decet omnem pastoralem curam gerere sine acceptatione pecunie Si autem in eadem parochia talis causa orta fuerit que ferri iudicio finienda sit tunc ex placito abbatis aut apud matrem ecclesiam causa finietur iudiciumque portabitur aut archiepiscopus ferrum iudicii ad locum illum per ministros suos destinabit iudiciumque ibi coram archiepiscopi ministris portabitur Quod si pecunia exierit ubicumque iudicium portatur abbatis erit de sacerdote quoque parrochie illius statuimus quo ad synodum veniat et archiepiscopi mandata audiet qui si in eadem synodo aliquid contra ordinem suum fecerit vadimonium ibi dabit et acceptis super hoc induciis ut ad abbatem loquatur abbas autem vel per se vel per aliquam de suis episcopali iusticie representabit et si se deratiocinari non poterit archiepiscopo rectitudinis iudicio satisfaciet In ceteris autem parrochiis que ad eandem abbatiam pertinent et sunt de nostra dioecesi hoc solum ei concessimus ut manu pastos suos laicos quietos habeat illos tantummodo qui terram vel domos nullo modo possident Si autem de his omnibus quos liberos esse concessimus aliquis contra christianitatem egerit et abbas ad hoc corrigendum tardus extiterit archiepiscopus cum ut corrigat monebit quod si abbas postea corrigere noverit archiepiscopus emendabit Pro his igitur que concessimus abbas talem honorem et tale servitium ecclesie nostre metropolitane exhibebit ut si ab archiepiscopo invitatus fuerit et legitimam excusationem non habuerit ad festum dedicationis eiusdem ecclesie veniat sumptus archiepiscopi habiturus ut archiepiscopo missam celebrante chorum tenent aut si archiepiscopus aliqua causa missam celebrare noverit aut non potuerit idem abbas missam festivam pro eo celebret Hoc autem ex consulto clericorum nostrorum fecimus At vero abbas ex consulto monachorum suorum querelas quasdam et calumnias quas in quibusdam de prefatis ecclesiis faciebat clamavit quietas et concessit ut omnes episcopales consuetudines habeat archiepiscopus et in illis ecclesiis quas tunc temporis Beccensis ecclesia in dioecesi nostra possidebat extra Beccensem parochiam et insuper in illis omnibus quas deinceps in dioecesi nostra acquisitura est S Rotberti comitis Normannie Sig Wilielmi archiepiscopi Rothomagensis S Gisleberti + Ebroicensis episcopi S Gaufridi + episcopi Constantiensis S Willelmi episcopi + Dunelmensis S Odonis episcopi + Baiocensis S Serlonis + episcopi Sagiensis S Benedicti + archidiaconi S Fulberti + archidiaconi S Gisleberti scolastici S Rogeri fratris abbatis Cadumensis + S Girardi + archidiaconi S Rogeri + secretarii Ricardi filii Willelmi + S Giraldi abbatis + sancti Wandregisili S Hugonis + abbatis Cerasiensis S Nicholai + abbatis sancti Audoeni S Willelmi abbatis + Cormeliensis S Gisleberti + Cadumensis S Rotberti + de Monteforti S Fulconis + abbatis de supra Diva S Rotberti + comitis de Mellent S Willelmi Ebroicensis comitis S Guillelmi + Crispini S Gisleberti + Crispini S Radulfi de Conchis