Charter Document - 06080070

Charter Document - 06080070


Charter Number: 06080070
Cartulary Title: The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1083 - 1084
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Notum sit omnibus fidelibus quod ego Willelmus archiepiscopus concedo et confirmo donum quod facit per manum meam Willelmus de Watevilla et uxor eius qui dant ecclesiam et decimam de Croismare sancto Petro Gemmeticensis ad victum pauperum in foro in terris in pecudibus et in omnibus omnino rebus suis confirmante Willelmo rege Anglorum anno XVIII regni eius apud Rothomagum Ego Willelmus rex per hoc signum + confirmo Ego Willelmus archiepiscopus per hoc signum + confirmo ut si quis illud abstulerit nisi emendaverit anathema sit Ego Willelmus de Watevilla per hoc signum + confirmo Ego Galterius Gifarht per hoc signum + confirmo Ego Walterius Broc per hoc signum + confirmo Ego Fulbertus archidiaconus concedo + Signum Benedicti