Charter Document - 06080068

Charter Document - 06080068


Charter Number: 06080068
Cartulary Title: The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Memorandum, Settlement
Date: 1082
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

[In nomine sancte et individue Trinitatis Cum non sit contra apostolicam et canonicam autoritatem plura monasteria quadam speciali dignitate esse absoluta ab omnium episcoporum vexatione et archidiaconorum gravatione Fontanelle monasterium in quatuor suis ecclesiis id est Caldebec sancta Gertrude Resentium et sancto Michele ex multis et ab antiquis temporibus hanc semper tenuit et tenet absolutionem hoc tantum excepto quod unus ex clericis in synodo debet sedere et ecclesiastice utilitatis instituta audire et ceteris rebus ad observandum renunciare liber tamen est ab omni interrogationis et responsionis vel emendationis questione excepto quod si idem presbyter dixerit aut fecerit aliquid quod pertineat ad dehonorationem archiepiscopi archiepiscopus abbatem conveniens commonebit et abbas ipsum presbyterum secundum culpam archiepiscopo satisfacturum ducet aut mittet Nam si quid in his quatuor ecclesiis culpe reperitur ad Fontanellensis abbatis censuram pertinere iure antiquo probatur De qua libertate tempore Guillelmi regis Anglorum et principis Normannorum questio ex parte mota est inter Guillelmum archiepiscopum Rothomagensem et Girbertum abbatem Fontanellensem hac occasione] Quia quidam monachus prefati monasterii ferrum iudicii quod ex antiquo iure in eodem monasterio erat per ignorantiam et ex quadam simplicitate in alios usus transformavit Cumque abbas ferrum aliud supranominato archiepiscopo sibi benedici postularet et archiepiscopus dubitans utrum ex antiqua consuetudine idem monasterium ferrum haberet iudicii quod abbas postulabat denegaret tamdiu res indeterminata permansit donec ad presentiam predicti regis deferretur ubi abbate monstrante monasterium suum ex antiquis temporibus huiusmodi ferrum habuisse et in quatuor predictarum ecclesiarum parochiis quarumlibet culparum censuram et libertatem ab omni archiepiscopo et archidiaconorum exactione quiete obtinuisse tandem hoc modo ipsa culpa secundum sententiam presidentis regis et plurimorum episcoporum abbatum et aliorum magnorum virorum clericalis et laici ordinis inter utramque partem concorditer est determinata ut Fontanellense monasterium dignitatem libertatis et absolutionis quam inconcussam eatenus possederat deinceps nullatenus ab ullo concutiendam in perpetuum quiete possideret Que determinatio Rothomagensium canonicorum sancte Marie audientie relata ipsorum consensu confirmata est Et ne quis huius iuste determinationis firmitatem per oblivionem aut ignorantium aut aliqua occasione inquietare in futuro presumeret ex precepto regis et consensu omnium ibi presentium per presentis scripture memoriam posterorum notitie commendatur Facta est autem hec predicte cause determinatio anno ab incarnatione Domini MLXXXII indictione quinta non septembris in villa quam Oxellum vocant intra pratum iuxta domum Guilelmi [] coram rege presente archiepiscopo Guillelmo et abbate Girberto testibus episcopis Gisleberto Lexoviensi Gisleberto Ebroicensi Guillelmo Dunelmensi de Anglia abbatibus Guillelmo Fiscannensi Guntardo Gimegiensi Anselmo Beccensi Gualtero de Monte Sancte Trinitatis Fulcone de Sancto Petro supra Divam clericis vero Benedicto Rothomagensi Sansone Baiocensi Gualtero filio Goteri Roberto Bernardo filio Ospa Guillelmo filio Suevi laicis Guillelmo comite Ebroicensi Hugone de Cestra Rogero de Bellomonte et filiis eius Roberto comite de Meullen et Henrico Rugultrano filio Roberti Guillelmo Crispino Roberto de Veteri Ponte Guillelmo de Tony Normanno Primate Lesto filio Alcheri et fratres eius Rodulpho Rogero Bigot et aliis multis